# Opera omnia 1072.5-8

Ficino, Opera omnia, 1072.5 to 1072.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1072.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1072.5

Malum igitur nullus rei causa est effi ciens Hîc sequitur ut malum nec ex malo sit, tanquam ab efficiente causa, nec etiam ex ipso primo bono imò neque ex quouis bono, una quaeque enim res tunc maximè generat, quando max:me in natura sua bene se habet. Ratio igitur generandi efficiendique bonitas ipsa est. Cùm itaque unum. quodque qua ratione bonum est. eadem & naturaliter agat sequitur ut bonum faciat. Malum igitur non fit ex bono, qua bonum. Quamobrem cum malum, nec ex bono, nec ex malo tanquam ab eff ciente causa fiat, nec ipsum insuper, tanquam efficiens agat aliquid, merito, nec efficiens causa est, nec efficiens effectus. Praeterea quicquid est ipsa sua essentia tale, est etiam tale totum, atque conuerso. Sicut quod per essentiam calidum est, calet utique totum. Si quid ergo fingatur se ipso, id est, fecundum essentiam malum, omnino malum est futurum, atque uicissim. Non potest autem esse per essentiam malum, quoniam esse tanquam bonum naturaliter omnibus est optabile. Igitur omnino malum, atque contra nulla res potest penitus esse mala. Cùm enim malum significet defectum, arque perniciem nihil erit essentiae reliquum, ubi malum integrum confingetur. Non est igitur malum aliquid per essentiam. Itaque quod malum dicitur, si quo modo est, ipso quidem suo esse bonum est. malum uerò per accidens, scilicet per defectum, quo uidelicet à bono quodam deficit, quod quidem expediret ad esse. Proinde naturalis entium omnium, & agentium appetitio, contendit ad bonum, & tanquam ad principium, quod appetitum mouet, & tanquam ad finem, in quo apperitus denique conquiescit. Ad malum igitur qua ratione malum nullus intenditur appetitus. Malum ergo uicissim, qua malum affectare non potest bonum. Itaque siquid fingatur ipsa sua essentia malum, id tanquam bono omnino contrarium non desiderarer bonum. Sicut nec ipsa siccitas humorem expedit peremptorem, quamuis subiectum olim humidum humore iam exhausto, pristinum affecter humorem. Eadem fermè ratione res aliqua per naturam quidem bona, per defectum uerd aliquem mala, bonum optat, Non licet ergo fingere quicquam ipsa essentia malum, siquidem quicquid in essentiae ordine computatur, bonum, expetit. Fictum uerò illud nequit desiderare bonum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
