Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1075-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Onum uero quibus perfectè in est, perfecta, pura, integra bona facit, sed quae minus ipsum participant, imperfecta bona sunt, ac proprer defectum boni, permista. Omnino quidem malum, non est ens neque bonum, neque beneficum. Sed quòd maris aut minus propinquat bono, pro ipsa a propinquandi mensura fit bonum Siqui dem perfecta bonitas per omnia se diffundens, non solum ad illas quae sunt circa ipsam substantias optimas accedit, sed ad extremas usque procedit, alijs quidem summopere pręsens, alijs autem inferiore quadam conditione, alijs randem infimo quodam pacto, quatenus singu la percipere possunt. Iam uerò alia bonum prorsus participant, alia uerò magis minusue in de degenerant. Sed alia tenuiorem boni praesentiam sorfluntur, alijs denique uestigium boni contingit extremum. Atqui nisi bonum unicuique pro modo cuiusque se praestaret, di uinissimaque, diuinissima quęque, &anquissima infimorum ordinem obtinerent, quo nam pacto fieri poterat, ut unica ratione singula bonum participaremi? Quippe cum non omnia sint ad exactam participationem eius accommodata. Nunc autem haec penes bonum est magnitudo potestatis excedens, quod ipse etiam quae priuata sunt, &ipsam priuationem sui corroborat, secundum participationem sui ubique productam. Denique si oportet uera audentius confiteri, illa etiam, quae repugnant bono, ipsa boni uirtute &existunt, &repugnare ualent. Ipsum bonum est super essentiam. Et quicquid cadit à bono decidit ab essentia. MARSILIVS. ipsum bonum compares ad ens uniuersum, habet ad hoc principij rationem. Primo quidem quia quodlibet ens est boni particeps, secundo quia priuatum bono, orbatur essentia. Non tamen ita se habet ad essentiam corporea, quaeuis qualitas, uel uita, uel intellectus, nam seorlm ab his esse quamplurima possunt. Tertio, quoniam entia singula bonum appetunt tanquam Vita quoque &intelligentia se ad bonum similiter habent. finem. itaque omnium est principium. Primum ergo Fncipium omnium non appellabis intelligentiam aut uitam, tum quia duo hęc essen tia indigentut priore, rùm quia bonum experunt, dum bene uiuere beneque intelligere cupiunt, rùm etiam quia non omnia uitae, uel intelligentiae participia sunt. Rursus nec principium ipsum nopellabis essentiam quippe cùm haec uitam &intelligentiam optetatque bonum. Est itaque ipsum simpliciter bonum super essentiam. Quoniam uerò est principium ac finis essendi, merito quatenus quaeliberà bono cadunt, catenus essentia decidunt atque uicissim. Quod quidem exemplo rerum naturalium moraliumque apparet. Quatenus quodlibet destituitur à bono, etiam priuatur essentia, ita uitiosus homo quantum rationis bono caret, tantum substantia caret.