# Opera omnia 1076.6-9

Ficino, Opera omnia, 1076.6 to 1076.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1076.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1076.6

Quasi essentia quęlibet ab ipso bono dependeat. Potest quidem aliquid omnino bonum existere. Aliquid autem omnino ma lum inueniri nusquam potest. Malum enim intelligimus ubi, uel minima est, uel minor quàm opor ter, participatio boni. Quae quidem quodammodo in essentiam quadam fundamenntum habet ubique, ut caecitas in oculo, morbus in uiuo. Quod si neque sit oculus, neque uiuens, nonerit alicubi cęcitas aut morbus Oppositum igitur ipsius integri boni, quod sanè fingitur malum integrum. existit nus quàm. Oppositum uerò alicuius boni, id est coecitas uisionis, morbusue sanitatis, quoquo modo re mεs εx abi inslem shommononν mononiqui persturalicubi. ODONYSIVSobrvmnnlngeN, νnοqeimι(. TPuboiqn diul monoris. Vodigitur corruptionem generatio sequatur, non est id quidem mali potestas, sed minoris boni praesentia. Quemadmodum, & morbus, defectus quidem est ordinis, sed non uniuersi, si enim totus ordo desit, neque morb. ipse subsistit Manet autem, estque non nihil morbus, quatenus essentiam habet minimum ordinem, in qua sanè uelut fundamento subsistit. Quod enim uniuersi boni expers excogitatur, neque est aliud, nec in existentibus reperitur. Quod autem mixtum est, id propter bonum est inordine rerum, atque secundum hoc ipsum reperitur in rebus, atque est ens, quantum est boni particeps. Imb uerò quae sunt omnia, eatenus magis minusue sunt, quatenus & boni participia sunt. Iam uerò, & in eo quod esse ipsum dicitur, quod nec usquam, nec ullo modo ibi est, nec erit quid usquam. Quod autem quodam modo quidem est, quodammodo uerò non, nimirum & quantum ab eo decidit, quod semper est, sanè non existit. Quantum uerò ipsius esse fit compos, tantum quoque consistit. Atqui & simpliciter esse quod non ens censetur, ab ipso quod semper penitusque est ens, continetur atque seruatur. Ipsum quoque malum ita se habet, ut quod decidit prorsus à bono, id neque inter magis, neque interminus bonasit futurum. Quod uero quodammodo quidem bonum est, quodammodo uerò non bonum, aduersatur sanè cuidam bono, non autem toti bono. Atqui & ipsum participatione quandam boni regitur, atque continetur. Nempe bonum ipsum sua quadam participatione, ipsam quoque sui priuationem quadam quasi essentia donat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
