# Opera omnia 1078

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1078
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1078

Quia ipsum est summa unitas atque bonitas. Vnio sanè unitatis est ipsius & bonitatis officium. Ipsa namque bonitas dum se ipsam unam diffundit in omnia per processum distribuens uidelicet singulis, & si non parem tamen quodammodo similem, bonitatem, inuicemque amicam, dumque uicissim per infusum omnibus ap peritum boni & inuicem, & ad se unam omnia conuocat, interim in unam seriem & actionem atque formam mirabiliter omnia colligit. Denique si quod ad Deum pertinet in omnibus est bonum atque consusio, sequitur ipsum nihil apud se contrarium malumque admittere, atque malum nihil habere simile pertinensque ad Deum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
