# Opera omnia 1079

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1079
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1079

Angelicam, id est, intellectualem, in sua puritate naturam esse, quasi splendorem circunfusum diuinę luci, lucis illius penetralia intellectualibus animis intelligibiliter declarantem, dogma Platonicum est, Solemque diuinum in angelo, tanquam in speculo purissimo, expressissimè reluce re. Inter haec uocabula duo notabis Dionysiaca simul atque Plaronica, scilicet theoidiam atque aga thotypiam. Per primum diuina lux speciesque designatur, per secundum diuina figura. Duo haec ad summum in uerbo Dei, scilicet, conceptu eius intimo Apostolus Paulus in Prooemio ad Hebręos collocat. Secundo uerò, quasi gradu Dionysius attribuit angelo. Qui & si non tantam diuinitatem à Deo sortitus est, quantam uel habet ipse Deus, uel edere possit non uelit, ueruntamen tantam ha bet, quantam capit hactenus ordo rerum Deusque decreuit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
