# Opera omnia 108.1-5

Ficino, Opera omnia, 108.1 to 108.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/108.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/108.1

Ergo cum Deus sit (ut Peripatetico more loquar)ens primum, quis diuinum intellectum negabit praesens bonum suum, quod est omne bonum, per uoluntatem libenter ample cti? Sicut enim in sua ueritate uidet omnia uera, quae ipsa illuminante fiunt uera, ita in sua bonitate uult bona omnia, quae & ipsius propagatione nascuntur, & ipsa perficiente fiunt bona. Mens autem quaelibet uolendo facit opera potius, quàm uidendo. Videndo enim replicat formas intus, uolendo eas explicat extra, uidendo respicit uerum, cui pro pria puritas est, uolendo attingit bonum cui propria est diffusio. Tertia ratio. Sensus, intellectusque ipsius cognitio, quia tanquam imaginarium quid dam in creaturis est, nullum substantialem effectum efficit, nisi per affectum, quod essentiale quiddam esse uidetur, unde quantò esse uehementius afficitur, tantò potentius operatur. Quod quidem indicat quodammodo Struthij oculus auidissimè intentus in buum. Si intelligentia Dei in creando efficacior est, quàm Struthij intuitus in fouendo, imò si immensae est efficaciae (quod patet ex eo, quod neque subiecto, neque instrumen to, neque tempore indiget in creando) coniectari possumus, uoluntatis affectum esse in diuina intelligentia potentissimum. Adde & iucundissimum, si modò intelligentia quę perfectissima est, quaeque integerrimo & perfectissimo obiecto semper, & undique, suauissima esse debet. Quarta ratio. Vbi non est uoluntas, quae est inclinatio mentis ad bonum, ibi non est mentis uoluptas, quae est dilatatio uoluntatis in bonum, & quies uoluntatis in bono. Si non est ibi uoluptas ubi est ipsum bonum, nusquam uoluptas erit, quae ubicunque est, fit ratio ne boni. In ipso igitur bono uoluptas est, & uoluntas. Affectus huiusmodi si in creaturis est generationis initium, certem in creatore ipso est creationis origo. Quinta ratio. Si agentia omnia tam secundum naturam, quàm secundum artem, opera sua semper ad finem, id est ad bonum ordinant, & bonitate sua id iaciunt, accipiunt autem operandi ordinem ab agente primo, atque illud est ipsum bonum, constat ipsum opera sua ad finem optimum ordinare. Si enim bona particularia quia bona sunt, & quia ordinantur à summo bono, ad bonum aliquod ordinant singula, quantò manis uniuersale bonum ordinabit ad bonum cuncta, uidelicet ad uniuersale bonum? Deus igitur ad seipsum tanquam finem ducit omnia.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
