# Opera omnia 108.6-8

Ficino, Opera omnia, 108.6 to 108.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/108.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/108.6

Nullus enim actionis diuinae finis est extra Deum, quoniam finis in eodem ordine locatur unà cum eò quod agit ad finem, estque bonum quiddam, & causam mouet agentem. Nihil autem in eodem ordine cum Deo locatur, nisi ipse Deus. Deus alieno non seruit bono. Nunquam enim particulari bono seruit omne bonum, Deus insuper non mouetur ab aliquo. Si Dei finis est ipsa sua bonitas, Deus suo modo suam appetit & diligit bonitatem. Cum uerò & Deus sit intellectualis & bonitas eius intelligibilis, intellectuali dilectione diligit eam. Dilectio huiusmodi in uoluntate uersatur. De us igitur uult seipsum. Vult inquam se tanquam finem sui ipsius & omnium. Ex uoluntate autem finis prouenit operatio circa illa quae diriguntur ad finem. Quapropter diuina uoluntas (ut Plato in Timaeo inquit) creaturarum omnium, est initium. Idem apud Mercurium Trismegistum saepissimè legitur. Putant enim principium uniuersi perfectissimum actionis modum habere debere, id est, ut uoluntate sua omnino sit effectionis Dominus qui omnino est Dominus effectorum, Dominus inquam libera uoluntate disponens. Nam si necessitate uel naturae, uel intelligentiae ageret, ageret simul omnia atque infinita simul, singula quoque cogeret, & momento raptaret. Voluntas Dei necessaria simul & libera est, & agit libere. Cap. XII. CAtis probatum arbitror, Deum non necessitate naturae, aut intelligentiae, sed uoluntatis imperio singula procreare. Quemadmodum uerò uoluntas eius necessaria simul & libera sit, in praesentia demonstrandum esse censeo. Ratio prima. Caueat quisque diligentissimè, ne in tam temerariam impietatem fortuitò incidat, ut aliquando suspicetur Deum ita esse operarique, ut fortè contigerit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
