# Opera omnia 1081-2

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1081-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1081-2

DIONYSIVS. VID praeterea malum est in dęmonibus? Furor irrationalis, concupiscentia demens, imaginatio praeceps. Verùm ista quanquam daemonibus insunt, non tamen omnibus, nec omnino. Neque ipsa secundum se malasunt. Nam & in alijs animabus, non hęc quidem habere sed his carere, pernicies est animalium Etque malum. Horum uerbhabitus seruat, esseque efficit animalis naturam haec habentem. Quamobrem dęmonica gens non qua ratione secundum naturam est sed qua non est, existit mala. Neque bonum illis traditum, totum est permutatum, sed ipsi a toto bono sibi tradito exciderunt. Nec angelica numera his tributa aliquando permutata, sed integra sunt penitusque conspicua. Quamuis ipsi minimè cernant, quippe cum uires eas, quibus bona uideri possentiam occluserint. Quapropter hoc ipio quad sunt, ex bono sunt atque boni, & pulchrum bonumque desiderant, dum uidelicet esse, uiuere, intelligere, quae quidem existentia desiderant sunt, Sed priuatione quadam & fuga, casuque à conuenientibus sibi bonis, mali cognominantur. Suntque mali qua parte pulchri non sunt. Et quod minime est appetentes, malum appetunt. Malum in anima. MARSILIVS. VMin ipso bono omnium principium sit summa omnium prouidentia, consequens est, ut angeli animaeque ex ipso proximè dependentes, naturalem quandam ad sequentia proCuidentiam habeant. Sed angeli quidem monendo prouident. Animę uero uiuicando primum, deinde etiam consultando. Cùm igitur id totum prouidentiae munus & ex bono sit & imitatio boni, est proculdubio bonum. Non igitur malum est animae, sic adesse malis, id est, deterioribus ut uel naturali, uel uoluntario beneficio haec afficiat. Proinde sicut nocturnus aer dicitur tenebrosus, non quia uel rem nouam subeat, uel naturam amittat suam, sed quia deest ei Solis lumen, quod remper se tenebrosam efficit lucidam, sic animus ac daemon malus cognominatur, non propterea quòd, uel naturale quicquam perdat, uel suscipiat alienum, sed quia deficit à benefico Dei munere, ordinemque qui ad bonum perducere solet non obseruat. Cuius quidem boni munus sua quadam praesentia bonum reddit, quod alioquin in malum, hoc absente, corrueret.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
