# Opera omnia 1082

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1082
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1082

Dionysius Tanimas quispiam esse dixerit malas, si igitur quia coniunguntur malis quodam prouidenuę, coseruationisque officio, has aliquis suspicetur malas, obijciendum est, hoc utique non esse malum, sed bonum, atque ex ipso bono proueniens, quod AAquidem, uel quod alioquin malum est, reddirbonum. Sin autem animas quoquomodo deprauari dicamus, in quonam depravantur? Nisi in quodam affectionum, actionumque bonarum defectu, & quoniam aberrantes àfine ob infirmitatem propriam dilabuntur. Iam uerò circumfusum quoque nobis aerem obtenebrari dicimus, defectu uidelicet & absentia luminis. Ipsum uerò lumen, semper est lumen. Quod etiam illumi nat tenebras. Quamobrem nec in daemonibus, nec in nobis ita malum est, quasi existens aliquid, sed tanquam defectus aliquis, per quem proprium bonorum consumma tione caremus. Malum in animabus, non est aliquid his naturale.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
