# Opera omnia 1083-2

Ficino, Opera omnia, NYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1083-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1083-2

NYSIVS. ENIIII Raeterea neque corpus esse uitiorum causam animo contingentium, inde patet, quòd etiam absque corpore prauitas possit oriri. Quemadmodum in daemonibus. Hoc enim est mentibus & animabus, corporibusque malum, infirmitas uidelicet ad bonum proprium consequendum impios, atque casus. Materia neque malum est, neque proprium bonum, sed aliquid necessarium. MARSILIVS. Onnulli ueteres materiam appellabant ipsam malignitatem, fortè putantes eam esse purum malum, principiumque malorum. Hoc Dionysius ita confutat. Materia aur induta iam specie, cogitatur, aut nuda, si speciem induta, iam boni compos effecta est; si nuda, cum propter informitatem prorsus inertem nihil agere possit, non potest principium dici ma lorum. Quinetiam nihil pati potest mali. Nihil enim huic contrarium est. Nihil proprij potest amittere. Praeterea si materia nihil habet essentiae, maleficium machinari non potest. Si quid essentiae possidetur, id ipsum cum sit bonum, habeatque ex bono, testatur materiam non esse purum malum. Proinde necesse est, aut unum principsum ponere, aut duo. Si unum, aut bonum, aut malum. Si duo, bonum pariter, atque malum. Iam uerò si unum bonumque, unde materia simul atque caetera, necesse est, si materia sit purum malum. à bono proficisci malum, aut certè maceriam malam, qua ratione ex bono esse, esse bonam. Sin autem unum principium est atque malum, cum multa praeter hoc bona sint, confiteri cogimur à malo fieri bonum, uel saltem id quod sub malo bonum dicitur, quatenus ex malo dependent, esse malum. Denique si duo ponantur prin cipia, non poterimus in hoc numero pedem sistere, sed ad unum duorum principium ascendere, compellemur. Platonica sententia est, boni rationem esse, eandem atque finis, ut uidelicet caetera quidem sint eius gratia, ipsum uerò nullius Oppositam ueròhuic esse ipsam materiae rationem, haec enim omnium gratia dicitur instituta, nihil uerò infimae materiae gratia. Non est igitur appellanda bonum, neque rursus malum. Quippè cum existat à bono, auida & exposita sit ad bonum, necessaria sit ad mundi optimi complementum. Nuncupanda est igitur medio quodam inter bonum, malumue nomine, necessarium, nempe necessarij ratio, sicut & materiae semper refertur ad aliud, boni uerò uicissim. Attinet uerò necessarium quomodo ad bonum, quatenus tanquam utise conferensquue ad finem certum, est eligendum. Atque haec ipsa conditio necessarij alieha uidetur na uidetur à malo. Denique materiam non esse malam inde patent, quòd ipsum bonum materiam instituit ad bona quàm plurima componenda. Ipsaque formas necessariò bonas naturaliter concupiscit. generationisque uniuersae, extra controuer siam optimae, nutrix est (ut in Timaeo Plato no ster inquit) atque mater. Udi SIV DIONY HI. ED neque uerum est uulgatissimum illud, malum uidelicet in materia esse, qua

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
