# Opera omnia 1083

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1083
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1083

npodanimilni s pilliculxin Mrqu) MARSILIVS. upnivi lonysius quemadmodum in superioribus, similiter & in sequentibus id ubique contendit, malum non esse existens re ipsa quicquam, sed uel existendi, uel agendi defectum. Itaque nequę deformitas, neque moribus, quae corporis mala dicuntur, aliud quiddam sunt, nisi priuariones quaedam atque defectus. Neque potest malum. purum, solum, integrum, in aliquo subie cto deprehendi, alioquin neque subiectum ipsum subsistere posset. DIONYSIVS. ibi 9 CRoinde nec in corporibus malum aliquid est, deformitaS enim, atque morbus, defectus quidem est speciei, ordinisque priuatio. Id a utem non omnino malum est, sed minus bonum, alioquin si pulchritudinis, specieique & ordinis integra lo lutio fiat, ipsum quoque corpus abibit. Malum, uitiumque animae non est ex corpore. ARSILIVS. apttmiao CTquis dixerit, corpus esse ipsam per se, necessariamque uitiorum animae causam, ideoque natuQram corporis esse malam, hinc conuincetur errare, quod in angelis corpora non habentibus, malum est exortum. Et Platonici incidere malum in animam, tunc primum putant, cum intentionem, affectumque, à diuinis diuertit ad naturaliam, etiam antequam corpus ingrediatur. Plato rursus in Carmide magos sequens, bona, malaque corporum humanorum existimat à bonis anirmarum malisue proficisci. Quod est ualde Mosaicum. Si quis autem obiecerit, corpoream labem uitio quodam originali concretam, animos inquinarem, meminisse debebit hanc ipsam ab initio re rum. uitio quodam animi natam. Vitia uerò eiusmodi, Platonici quidem & animabus intellectua lium ultimis, & daemonibus inferioribus, plerique uerò Graeci Christianorum doctores, ultimo angelorum ordini, accidisse putant. Malum namque, id est, defectum bona propria consequi non ua lentem, non spiritibus quidem summo bono propinquis, sed remotioribus fortè contingere. Sed haec illi uiderint. DIO

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
