Latin
NYSIVS
Ficino, Opera omnia 1084
Unproofread scanNot analysed yet
ratione materia. Haec enim ornatus &pulchritudinis, specieique fit particeps. Si au tem scorsum ab his materia suaptè natura qualitatem speciemque nullam habet, S quonam modo materia facit quicquam? Quae nec id ipsum in se habet, ut pati possit. Praeterea quonam pacto materia malum est? Si enim nec usquam, nec ullo modo est, neque bonum est, neque malum. Sin autem quomodolibet est, quae uerò sunt omnia sunt exbono, ipsa quoque existet ex bono. Atque ita uelipsum bonum effector est mali, aut malum, quatenus sit ex bono bonum etit. Vel, fortè malum effector erit boni, uel bonum quatenus est exmalo, euadet malum. Aut duo rursus erunt principia, atque haec ex alio rursus uno quodam principio dempendentia. Iam uerò si materiam ad consummationem uniuersi fuisse necessariam consitentur, quonam modo erit materia malum, aliud namque malum est, aliud necessarium. Quo autem pacto bonus ipse Deus ex malo ad generationem ulla perducit? Aut quomodo malum est, quod desiderat bo num? Nempe malum boni naturam fugit. Denique si materia naturalaermala est, quomodo naturam generat atque nutrit? Malum enim qua ratione malum est, nihil generat, aut nutrit, aut omnino quicquam facit, aut seruat. Malum in anima non est à materi i, quae uel faciat malum, uel attrahat animam. Item malum integrum esse non potist. ινci πτib