# Opera omnia 1084-2

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1084-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1084-2

MARSILIVS. rasitinoiiom VImateriam putant malum aliquid in anima generare, statim consiteri cogunturrùm materiam non esse nudam, sediam formis indutam, per quas possit generare nonnihil, Ltùm animam esse corpoream, siquidem formari à corporibus, imò deformari possit. Qua sunt proculdubio falsa. Neque fortè desunt, qui materiam fingant ad malum animas necessario trahere. Qui statim inde redarguuntur, quod & ipsi aliquam ipsi materiae uim concedunt, nullam prorsus habenti, animae saepe, uel inuitis corporibus, ad bona sese transferunt incorporea. Tertia uero sententia est. Platonicis ualdè consona, duo esse prima mutationis principia, alterum quidem actiuum, id est, aniniam, mutationes uideficet suas ex se ipsa prorsus exordientem, alterum uerò passiuum. id est, materiam, per diuersas formas commutari potentem, subiectumque esse forrnis mutabilibus necessarium. Hanc uerò uniuersi conditionem esse, ut anima commertium iniens cum materia rerum mutabilium perpetuo plena, motus ipsa suos ad mutabilia bona deflectat saepius ab immutabili bono. Quae quidem deflexio peccatum est & malum, non cogente quidem ad id materia, sed uniuersi conditione res ita rebus frequenter accommodante. Interea uerò naturam materiae malam esse ne dixeris, dum mundo necessariam confiteris. Quòd enim necessarium, utile conserens est ad bonum, non est malum, quodue malum est, nullo modo per se necessarium est ad bonum. Tanta est potentia boni, ut cum ipsum quidem alicubi sit integerrimum nusquam tamen permittat integrum esse malum. Rursumque cum ipsum suapte natura omnem habeat potestatem, malum certè si uim habet, hanc accepit ex bono. Malum enim definire solemus, defectum quendam alicubi noxium. Id uerò si nusquam est, nullamque uim habet, nulli noxium est, nulli malum. Sin autem sedem, vimque aliquam quamlibet nactum est, hanc sortitum est ex bono, nec integrum potest esse malum. Denique priuatio ipsa boni, quàm malum appellare solemus, si integra, totiusque boni uacuitas cogitetur, nec usquam est, neculli mala. Sin autem cogitetur, ex parte non est malum purum. Nisi uero particularis priuatio concedatur, sed orbitas quaedam cota fingatur, uanum erit penitus mali nomen.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
