Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1085
Unproofread scanNot analysed yet
Aut quomodo quod est necessarium, est &malum? Sed neque hoc quod dicimus, priuatio per uim propriam aduersatur bono. Vniuersalis namque priuatio uim prorsus nullam habet. Particularis uerò, non quatenus priuatio est, sed qua ratione non est priuatio, uniu ersam uim aliquam habet. Quatenus enim particularis est defectus boni, nondum prorsus est malum, quae si non sit ultra particularis; simul, &ipsa mali natura discessit. mabu honn anCaudodn ls EM Bonum ubique fit ratione, quadam uniuersa simul &una. Malum uerò contra Deus per bona cognoscit mala: MARSILDVS. Vstitia quidem in anima, sanitas uero, pulchritudoque in corpore, consonantia rursus in uocibus atque fidibus, bona dicuntur. Horum uerò quodlibet tunc demum in subiecto proprio con Asummatur, quando cunctae conditiones huic necessariae, una quadam certa ratione concurrunt. Hinc bonum dicitur ex uniuersa simul &una causa consummari. Horum autem opposita mala, iniustitia, morbus, deformitas, dissonantia, contrà contingunt, multis scilicet, particularibusque defectibus. Cum enim uno duntaxat modo haec consonantia fiat, scilicet cunctis ita propriè con spirantibus. dissonantia certè multis accidit modis, ex quolibet scilicet excedente, uel deficiente, uel aliter se habente. Hinc Pythagorici unum quidem ad bonum, multitudinem uerò ad malum pertinere putant. Platonici quoque cum bonum quodlibet in rebus uideant ex causa quadam confici uniuersa simul &unà, solent argumentari, primum bonum esse unum &uniuersum uniuersi principium. Platonici in mente diuina proprias malorum ideas nullas ponunt. Sed per ide am iustitiae Deum cognoscere iniustitiam arbitrantur, per ideam sanitatis, infirmitatem. Similiter ger ipsam penes ipsum pulchritudinem, consonantiam, lucem, intelligentiam, potestirem, horum singulatim opposita nosse. Omnium praeterea rerum uires penes Deum essitaces arque beneficas esse. Quas utique Deus spectans, inspicit, &quatenus extra se gradatim per omnia procedendo in sur quodam uigore perdurant, &quatenus ultra deficiunt, ibi quidem bonum seruant, hîc ad malum usque degenerant. igitur processus eiusmodi, qui inam mali uidantur, hactenus fuênre boni, per quae bo nos prospicit Deus malos, &ubique malum sub ratione boni. vatilris ialqun. I iiis sinino ril