Latin
DIONISIVS
Ficino, Opera omnia 1086-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nigitur anima causa est malorum? Quemadmodum ignis calefaciendi principium? Et omnia quibus appropinquauerit, implet magnitudine? Anpotius bona quidem est animae natura? Actionibus uerò nunc quidem ita se habet, Anunc uerò non ita. Quod si per naturam mala est anima, essentiaque illius mala est, unde naturam habet essentiam? Nunquid ex bona causa omnium conditri ce? Verum si ex illa, quonam modo per essentialem mala est: Huius enim omnes geniturae sunt bonae. Sin autem per actiones est anima praua, neque hoc quidem est immutabile. Alioquin unde nam uirtutes animae prouenirent? Nisi &ipsa boni spe ciem acciperet. Reliquum est igitur, malum esse debilitatem quandam defectionemque à bono. Vna bonorum causa, multae malorum. Bonum stabile est, instabile malam.