# Opera omnia 1086-3

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1086-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1086-3

MARSILIVS. eutlinno. Endel Vemadmodum bono malum, ita fermè uni opponitur multitudo. Itaque si una bonorum omnium causa est, causae sunt multae malorum. Aut enim uniuersum, aut uniuersi partes consideramus. Vtrobique propositio hęc est uera. Omnia siquidem uniuersi bona, ab ipso bono uno cunctorum principio profluunt. Hinc efficitur ut bona inuicem cognata sint, bonique inuicem sint germani semperque concordes, uirtutesque cunctae simul esse possint atque uelint. Mala uerò uniuersi ad plura passim principia referunt, ceu ad ipsam materiae rudis informitatem, item ad processum quamlibet longius à principio suo iam distantem, rursus ad cuiuslibet. patientis debilitatem, ualidis agentium uiribus succumbentem, praeterea ad contrariorum dissimilitudinemque turbam denique ad confluxum eorum absque modo proportioneque coeuntium. Mala, igitur & incommoda, uel insunt tibi, uel accidunt; quoniam ex abiectissima materia es compositus. Item quia longius à principio tuo & conseruatione distas. Rursus quoniam debilitate tua quibusdam, uel natura bonis succumbis agentibus, ceu lumini Solis atque calori. Praete rea quia multa tibi uel temperato sunt contraria, excessus uidelicet cuius libet qualitatis atque motionis. Inimica quoque tibi sunt animalia uel natura, uel habitu longè diuersa. Denique quoniam quae ad te componendum contraria confluxerunt, saepenimio quodam excessu uel defectu dissonant. Haec utique quando ad tuum bonum consonant, una duntaxat consonant ratione. Hinc una dicitur causa boni. Dissidere uerò tuum malum incertis innumerabilibusque modis possunt. Hinc mali causae infinitae censentur. Et mala, malique homines inter se dissidentes simul omnino esse non possunt. Proinde cum bonum ex causa quadam determinata, ualida, firma proficiscatur, ipsaque firmiras & ualiditas bonum sit, atque conuerso nimirum perseuerantia, tenorque semper idem bono conueni re uidetur. Malum uerò contra ex initijs longe diuersis, dissidentibusper profectum, ac debilitate contingens. perseuerantia eodem modo se semper habentem, habere non potest. Praecipuè cum haec ipsa sit bonum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
