# Opera omnia 1086

Ficino, Opera omnia, DIONISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1086
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1086

DIONISIVS ptind implia min tus CIuerò malum sempiternum est, & fabricat, potestque aliquid, ipsumque existit aliquid atque efficit, unde nam sibi ista? Num ex ipso bono? An fortè bono haec insunt ex malo? An potius ex alia causa sunt ambobus? Omne quod secundùm naturam existit, ex definita quadam causa nascitur, at si malum, nullam habei causam definitam, nimirum secundum naturam non existit, neque enim est in natura, quod praeter naturam est. Neque in arte ratio est illius, quod accidit praeter artem. MARSILIVS ειῖδοη σιῶ Lotinus Christianos quosdam haereticos iconfutat, ditentes, primam quandam uniuersa Vlemque animam à Deo statim ab initio defecisse, atque hoc peccato tumentem enixam fuisse mundum, corpus carceremque suum, ipsa animae malignitate malignum, plenumque malorum. Opinionem eiusmodi tangit Dionysius, uiolentem, animam malorum esse principium. Probabile quidem uidetur si mala nullam habent causam definitam, ex motu quodam tumultua rio & definito contingere. Igitur ex libero motu animę indifferenter ad diuersa uergente, neque ad aliquid certum per naturam determinato. Veruntamen non ex aliquo motu malo pulcherrimum hunc mundum esse compositum. Neque malam rursus animam mundanum hoc animal tàm perfectum defectu proprio uegetare. Praeterea nefas dictu est, uel naturam alicuius animae ab ipso bono creatam esse malam, uel motionem actionemque animae omnem necessariò paruam esse. Alio quin nullae prouenirent actiones rectae, nullae uirtures. Quamobrem malum, nec in ipsum animę naturae est, nec necessariò in omni animae actione, sed continaenter in aliqua. Neque in hac rursus est immutabile, sed corrigi potest. Nec est effectus aliquis, sed defectus, PRMC διιιι. D, inubisque iogi tψonp mulun I MMMINDgol pru DIONY οlνν

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
