# Opera omnia 1087

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1087
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1087

DIONYSIVS. Onorum causa una est, si bono malum est contrarium, mali causae multae sunt. Non tamen mala faciunt rationes atque uires ullae, sed impotentia & infirmitas, atque incongrua quaedam permixtio dissimilium. Mala nec immobilia sunt, neque semper eodem modo se habent, sed infinita & determinata, & in alijs aliter per uagantia, atque his insuper infinitis. Malum non habet proprium principium aut finem, sed ut inque resultat ex bono. MARSILIVS. TOecundissima boni potestas, quàm plurimos rerum uariarum gradus inlatitudinem longi¶ tudinemque produxit, in amplissima quidem latitudine, propter naturae distantiam oppositio, contrarietasque contigerunt. unde malum alijs ab alijs accidit, In longitudine uerò gradus minores paulatim suscipiente, defectus euenit, quod est masum. Quapropter bonum dicitr pium esse malorum. Dicitur quoque finis. Nisi enim res moueantur, aliae alijs, non nocebunt, ne usquam praeuaricatio fiet. Mouentur autem communiter omnes ad bonum. Quemadmodu stunt & mouenturà bono. ignis sanè liunc spectat finem, ignem propagare, quod est bonum terea huius boni gratia dissoluitur aër, quod est malum. Incontinens oblectamentum, bon sensus appetens, interim huius gratia transgreditur ordinem, quòd est malum. Cùm igitur propriam substantiam est habiturum propria quaedam oporreat habere principia, propr nes, malum uerò non habeat, sed ad oppositum, id est, ad bonum utrinque fortè sequatur, merito primam substantiam nullam possidet. DIONYSIVS. Alorum omnium principium atque finis est bonum. Boni namque gratia omiria tùm bona, tùm contraria fiunt. Nam & mala facimus, appetentes bonum. Nullus enim malum spectans, quae facit, aggreditur. Quapropter neque substanti Tam malum habet, sed praeter substantiam existens, substantia nititur alieria. Vtpote quod non sui quidem, sed boni duntaxat gratia perpetratur. Malum est per accidens, neque proprium principium habet, aut finem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
