# Opera omnia 1088

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1088
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1088

Cum malum non per se, sed per bonum poßit aliquid, certè non malum, sed bonum est uniuersi principium. MARSILIVS. VM essentia, potestas, actio, ad bonum propriè tanquam omnibus exoptanda pertinent, nimirum ad oppositum boni malum pertinere non possunt. Itaque cùm malum nihil per se ualeat, sed fortè aliquid tantum ratione boni, certè non duo sunt omnium principia, scilicet, bonum atque malum, imò solum est uniuersi principium. DIONYSIVS. Vonam pacto malum omnino quicquam ualet? Sola uidelicet permixtione boni. Quod enim omnino bono uacuum est, neque est aliquid, neque pog test quicquam. Etenim si bonum est, & existens, & appetendum, & ualidum atque efficax, quonam modo boni contrarium aliquid poterit? Quippe cum Qessentia, uoluntate, potentia, actione sit captum. Quid malum in daemone, in anima, in corpore.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
