Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1089-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Alum igitur, nec est aliquid existens, nec est in rebus existentib. aliquid Ma lum enim nusquam existit, qua ratione malum. Atqui &fieri malum non est po Vhtentiae, sed impotentiae potius. Nempe dęmonibus, hoc ipsum quod sunt, &B ex bono est, &bonum. Malum uerò bis est, quòd à bonis proprijs sunt prolapsi. Atque circa identitatem, habitumque fuerint permutati, persectionemque angelicam sibi conuenientem ob infirmitatem propriam non impleuerint. Appetunt illi quidem bonum, dum esse, uiuere, intelligere, diligunt. Rursumque non appetunt bonum, dum quod non est desiderant, atque est istud appetere, sed appetitione uera potius aberrare. MARSILIVS. Alum &crimen in cognitione est, non cognoscere bonum, quod cognosci &potest, &deMbet, uel actionem conferentem ad id negligere. DIONYSIVS. –Os autem in cognitione delinquentes sacra uocant eloquia, qui circa boni notionem haud latentem, uel circa effectionem, se debiliter habent. Et qui uo luntarem quidem nouerunt, neque tamen faciunt. Qui audierunt quidem, infir mi uerò sunt circa fidem, aut operationem boni. Iam uerò nolunt quidam intelli gerent bene faciant, propter quandam peruersionem, infirmitatemue uoluntatis Omnino uerò malum est, quod saepe iam diximus, infirmitas &imbecillitas, &defectus, uel simpliciter cognitionis, uel cognitionis communiter notae, uel fidei, ut ap petitionis, aut actionis boni. MARSILIVS. OElictum infirmitatum non est excusabile, quia diuinum subsidium praestò est infirmis quaeremStibus &petentibus, atque pulsantibus DIONYSIVS. Ixerit uerò quispiam infirmitatem, supplicium non mereri, sed ueniam. Si igitur non licuisset posse, rectè forsan esset obiectum, sin autem ex ipso bono uires suppeditam tur, quod, ut sacra eloquia docent, omnib. simpliciter conuenientia tribuit, non Eest ignoscendum, si quis per ignauiam ab ipso bonorum propriorum habitu diuini tus procedente aberrauerit, diuerteritque &effugerit, atque ceciderit. Verum hęc in libris de iusto iudicio satis à nobis pro uiribus sunt exposita. In qua quidem sacra disputatio diuinoque ne diuinorum eloquiorum ueritas sermones sophisticos inique, mendaciterque contra Deum loquentes, tanquam delirantes confutauit &repulit.