# Opera omnia 1089

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1089
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1089

MARSILIVS. Alum daemonis, uel animi non est, habere aliquid, sed potius non habere Non habere, inMquam bonum, non inquam, quodliber bonum, sed bonum propriè suum, ad quod uiden i cet consequendum est naturaliter institutus. Iam uero non male se habet animus, si non con sequatur angelicam dignitatem Imò si non suam, similiter non malè se habet angelus, si diuinam ipsa minus assequitur, sed ubi minus angelicam. Malum tùm in cognitione, tùm in appetitione consideramus. ibi quidem peruersi opinio. hic autem peruersus dicitur appetitus. Infirmitas utrobique, ibi quidem consequendi ueri, hic autem assequendi boni. Qui falsum opinatur, quod non est opinatur. Similiter appetere malum dicitur, qui quod non est, infeliciter eligit. id est, autem quod non est ipsi re uera bonum. ibi quidem opinio salsa non est cagnitio, sed cognoscendi defectus similiter appetitio mali, est quaedam inarmitas appetitus. Daemones dum naturalia sibi munem diligunt, eligunt profectò aliquid ad bonum. Veruntamendum in his solis eligunt conquestere. tanquam summum bonum, quod non est interim eligunt, id est, quod non est bonum summum. imo uero summum malum. Quippe cum inde primi boni fruitione priuentur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
