# Opera omnia 109.5-8

Ficino, Opera omnia, 109.5 to 109.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/109.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/109.5

Atque ibi natu rae necessitas uoluntatis confirmat libertatem, & libertas necessitati consentit, usque adeò ut necessario liber uoluntariusque Deus sit, & uoluntarièm necessarius. Ratio tertia. Quandiu res aliqua boni ipsius quasi est expers, tam diu sibi displicet, & aliud quiddam praeter se expetit. Quando uerò fit boni particeps, iam sibi ipsi placet, seque uult, & talis est iam, qualis uult esse, & quo magis hoc assequitur, eò magis sibi placet, magisque talis est qualem se esse uult ipsa. Quapropter ipsum bonum in primis hoc habet, ut se uelit summopere, sibique placeat, & tale sit omnino, quale uult ipsum. Ratio quarta. Si quantò magis aliqua Deo propinquant, tantò minus seruilia sunt, ma gisque sui iuris euadunt, Deus sui iuris est maximè, ut non modo qualis ipse suapte natura est, talia uelit, uerùm etiam qualiter uult, talis sit omnino, rursus qualia uult, talia quoque faciat, & cuius uult gratia, nullumque agens usquam, uel suae actionis liberum principium erit, uel finem suae actioni praescribet, nisi principium finisque uniuersi, & suae actionis sit Dominus, & finem suae statuerit actioni. Sed ad propositum redeamus. Ratio quinta. In quibus tria haec scilicet esse, intelligere, uelle, reipsa inter se discrepant, in ijs non est absoluta libertas, quoniam in rebus huiusmodi modus uolendi sequitur intelligendi normam, hęc essendi conditionem, esse denique sequitur eum, qui dedit esse. At in Deo idem est re ipsa, esse, intelligere uelle. Quamobrem ita est per uoluntatem sul am intelligentiae essentiaeque suae compos, ut non modo sicut est, & sicut intelligi suapte natura, ita quoque uelit, uerum etiam sicuti uult, ita intelligat, atque existat. Ob hanc forsitan rationem Zoroastris sectatores tradunt Deum quodammodo agere semetipsum. Quod in hunc fermè modum quem dicam, Plotinus exposuit. Deus est actus, non alte rius, non circa alterum. sed suimet, & circa seipsum: Est enim actus intra se manens. Quoniam uerò actus est propter naturam infiniti boni infinitè foecundus, ideò non caret acto, id est, genito, acto scilicet infinito. At quoniam & per actum intimum, & solus Deus est infinitus, quod inde actum, id est, genitum est intra Deum, est ipsemet Deus. Deus est actus peruigil, atque perpetuus, ex se, in se, circa se penitus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
