# Opera omnia 1091.5-8

Ficino, Opera omnia, 1091.5 to 1091.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1091.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1091.5

per poten tiam uidelicet ipso simpliciter ente superiorem. Nam & hoc ipsum ens, sicut est communissimum, ita uilissimum, tanquam prorsus egenum, editum mox post nihilum, nihilo proximum, expectans perfectiores, deinceps essendi gradus. Per quos gradatim perducatur ad bene atque melius esse, ceu ad uitam, ad sensum, ad rationem, prolantam, animasque & hominem. Perducitur autem ad bonum melius gradatim ab ipso bono esse totius uidelicerautore. Sicut enim ad hoc ipsum principium pertinet proferre simpliciter esse ratione, (qua diximus, ita infuper & afferre esse aliquid atque tale, & omnino bend meliusque esse. Perfectiora enim ubique, & perfectissima munera simul atque communifsima, sed ad communissimam causam pertinent simul atque perfectissimam Quod ergo sis simpli citer, quod sis homo, quod sis albus, currens atque legens uniuersum habes ab ipso Deo, in singulis essendi gradibus, efficatius interiusque, quàm causae simulomnes, agente. Vniuersum igitur ens ab ipso bono est superiore, quàm ens. Quod quidem bonum. si quando nominaturens sic tanquam ro tius entis euthor & perfector conseruatorque nominatur. Eutia quaedam semper firma permanent, quaedam uerò mouentur, illa quidem aeterna, hęc uerò temporalia nuncupantur. Continuitas in illorum statu est aeternitas, perpetuitas in horum motu, tempus. Cardo uerò uigorque cum continuita tis illius, tum perpetuitatis huius, est ipse Deus. Qui & in hisquae permanent, est ipsa essentiae firmi tas simul atque ueritas, Et in his quae generantur, est uis ipsa generationis efficax. Essentia quidem & natura in his Dionysij uerbis significant, specialem ipsam cuiuslibet rationem, illa quidem sub stantiarum, haec autem & qualitarum. Existentia uerò & substantia rem hanc & illam porius singu larem. Illa quidem quamlibet, haec uero substanti lem, aeternitates & rempora dicit. Quoniam Platonici qualibet mente suam ponunt aeternitatem in qualibet anima corlesti sphaeraque & elementa li specie, suum tempus. Vbique uerò perseuerantia existit ex Deo, ut Timaeus docet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
