# Opera omnia 1092-2

Ficino, Opera omnia, MARSILIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1092-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1092-2

MARSILIV Vando ipsum simpliciter ens excogitas, quia nondum sufficientissimum & perfectissimum inuenisti, sed potes sufficientius & perfectius aliquid cogitare scilicet ipsum bonum, uius ratione omne ens perfectionem sufficientiamque sortitur, ideò coniectare potes ipsum bonum super ipsum simpliciter ens extare, & ab illo uniuersum ens effici, perfici, conseruari à sum ma enim causa effectus omnes summopere pendent, in ipsa summopere continentur, ipsa quinetiam in omnibus est summopere. Omnia igitur quomodolibet entia, eorumque perseuerantiae sci licet aeternitas entium stabilium, tempusque mobilium ab ipso bono, tanquam participationes quędam modis omnibus omnino dependent. DIONYSIVS. Esumentes itaque dicamus, omnibus entibus seculisque ut sint competere ab eo quod est superius ente. Atqui omne aeuum, tempusque pendet ex ipso. Ipsum namque omnis aeui temporisque & uniuersi quomodolibet existentis principium & causa est, quod est celsius ente. Omnia illius participia sunt. Ipsum à nullo existentium abest. Illud sanè ante omnia extat. Cuncta in ipso consistunt, & omnino quicquid quomodolibet existit, certè in illo quod eminentius ente censentur, & est, & excogitatur, atque seruatur. Deus super essentiam existens, procreat primo ipsam per essentiam, ipsam uitam, ipsam sapientiam. Per haec creat horum participantia. Primus Dei effectus est esse. MARSILIVS. Vm Deus nomina multa ex suis effectibus, donisque accipiat, conuenienterens appellatur, siquidem primus ipsius effectus est, esse. Primus enim quam rebus moueri, sentire, sape re, uiuere, tribuerit, simpliciter esse concessit. Platonicorum mos est, super omnia quasi per conditionem quandam compositam sapientia, uiuentia, entia, collocare ipsam per se sapientiam, ipsam per se uitam, ipsam per se essentiam. Hoc Dionysius hac conditione recepit, ut primò quidem haec, quę ita dicuntur, penes Deum sint, ipse Deus non quidem sic, ut Deus formaliter sit hęc ipsa, sed sit potius horum causa. Deinde ut in rebus sub Deo, haec ipsa sint formales rerum rationes, Ipsa quidem per se essentia in existentibus sit ipsa ratio formalis essendi, ipsa uita similiter in uiuentibus, ratio uiuendi, in sapientibus ipsa sapientia, formalis ratio sapiendi. Neque distinguuntur hac ab his in quibus sunt re ipsa, sed quadam potius ratione. Per has quidem rationes formales res sunt. uiuunt, sapiunt ipsaeque rationes dependenta Deo proximae tanquam diuinę quaedam processiones atque dores. Per has quoque res harum participes. Ratio item sapiendi est rationis uiuendi particeps, hęc similiter rationis essendi. Deus denique per id quod est prius & superius ente. primò quidem ipsum simpliciter esse, ubique producit. Per ipsum subinde deriuat passim hoc & il lud quomodolibet ens & esse. Similiter per id quod est ante, & super uitam & sapientiam, procreat ipsam ubique simpliciter uitam & sapientiam. Per ipsas deinde singulas uiuendi conditiones atque sapiendi. Deus & ante omnia dicitur & super omnia. Ante quidem, quoniam & efficiens est, & finis. Super autem, quoniam rationes, uiresque omnium absque proportione transcendit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
