# Opera omnia 1094

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1094
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1094

Meritò igitur Deus imprimis tanquam ens ex antiquiore bonorum suorum munere celebratur. Qua enim ratione ante est atque superest, eadem praehabens, atque su perhabens, quod simpliciter ens appellatur, nimirum uniuersum ipsum per se esse, primo quidem instituit, deinde uerò hoc ipso per se esse, consequenter quicquid quomodolibet est, produxit. De ideis principijsque rerum, & quomodo entis participatione uitae, & intelligentiae antecedal. MARSILIVS. PLatonici rerum omnium formalium rationes, inter seformaliter & absolutè distinctas, non collocant prapriè in ipso bono, siue uno penitus simplicissimo, sed in uniuerso intellectu ipsius boni filio uniformi pariter atque omniformi. Ideae uerò dicuntur propriè formales illic rationes specialissimarum, ut ita dixerim, specierum, hominis, leonis, equi Rationes autem rerum communiorum, quae omnibus uel plurimis competunt speciebus, diuina genera, uel principia nuncupantur, ut ipsa per se essenti, ipsa uita, intelligenti, unitas, similitudo ordo, identitas, diuer sitas, status, motus Rationes quoque formales ex his principijs dependentes, rebus participantibus inesse uolunt, communem scilicet essentiam in existentibus, uitam similiter in uiuentibus. Haec communis Platonicorum omnium sententia est & hucusque Plotinus atque Porphyrius. Nonnulli uerò Platonicorum, quos Proclus est secutus ipsam per se essentiam, ipsam per se uitam, ipsam intelligentiam, non solùm in primo collocant intellectu, tanquam formales sequentium rationes, sed etiam inde segregant, tanquam substantias quasdam diuinas interse distinctas, ordinum suorum principia, ut ipsam essentiam, principium entium simpliciter, qua ratione sunt entie, uitam ipsam uiuentium ducem, qua ratione uiuentia, intellectum ipsum intelligentium. Plotinica, Porphyrianaque opinio, & si non undequaque, mulcò tamen magis quàm Procli Dionysio consonat. Dionysius ergo suam illam communem prosequitur regulam, scilicet ipsam per se uitam, ipsam intelligentiam, & caetera quae similiter appellantur, siue sint ideae in mente diuina, siue formales quaedam idearum parricipationes in rebus, siue subsistentia rerum principia, ita communiter se habere, ut horum quodlibet primo quidem sit dininitus factum, ipsius simpliciter, esse & essentię particeps. Deinde naturę cuius libet magis propriae, scilicet uitalis & intellectualis, atque similium. Tertiò, agendi uirtutem radicitus aedat, perquam sit principium atque nominetur. Postremò concludit, si ipsa omnium praecipua perparticipationem entis primam, & sunt, & caeterorum sublimium participia sunt, & per hanc participationem, principia quoque inferiorum euadunt, multo magis inferiora per primam ipsius essentiae participarionem, uitae quoque ut intelligentiae & reliquorum participia sunt. Deus igitur non immeritò ens atque existens ex suo communiter essendi dono omnium antiquissimo celebratur. Principia rerum per essentiae participationem & sunt, & principia sunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
