Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1096
Unproofread scanNot analysed yet
Dionysius uerò noster opi nionem eiusmodi reprobat, fingentem informe duntaxat munus, scilicet simpliciter esse, rebus ab optimo principio tradi. Formosissima uerò munera, quae sunt quasi fines essendi, à deteriorib. cau sis proficisci, Oportet autem singulis in singulas proprietates, quae speciosum quiddam &optabi le prae se ferunt, non minus, imò magis ab optimo omnium principio, quàm ab inferiorib. causis proficisci. Itaque in ipso omnium primo speciales omnium rationes ¬iones inesse. Cuius miranda potestas latissimè penetrat &comprehendit. Quamobrem Dionysius nunc à primo non solum agnoscit in rebus quod simpliciter aliquid sint, sed praeterea quod sint &principium aliorum, aut finis. quod uiuant, quod semper uiuant, quod sapientiam habeant. qualemcunque nacta fuerint, similiterque rationem atque sensum. Et quaecunque ad illa pertinent, aut ista. Pertinent, inquam. perse uerare, stare, mouere, unio, temperatio, ordo, finis, &distributio. Consimilesque formales proprieta tes, tanquam speciosi quidam ipsius simpliciter esse characteres.