Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1097
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. m ipsum unum, bonumque sit entis uniuersi principium atque finis, meritò quae essentijam habent participem unitatis bonitatisque summopere, summum in ordine entium gradum tenent. Eiusmodi sunt intellectuales, coelestesque substantiae, ex toto substantia sempiternae. Quae uerò unitatis, bonitatisque minimum gradum possident, gradum similiter infimum inter entia tenent. Verum in his quoque unitatis &bonitatis uirtus est adeò potens, ut non permittat ea quamuis ex parte caduca, penitus interire. Potestas enim haec ubique ipsum conmuniter ens &essentiam conseruat, neque sint in nihilum euanescere. Solemus ens ita distinguere, ut in hoc ita esse sit actus, perfectioque essentiae, sicut uiuere est actus &perfectio uitae. Dionysius ergo non tam essentiam hic, quàm esse cum principio comparat, ipsum, inquam, simpliciter &communiter esse, in uniuersa uidelicet entium latitudine. Vniuersum quod hoc dependet ab ipso uno atque bono, tanquam principio atque fine. Siue enim ens ex essentia, &esse constans accipis, quod non est simplicissimum: ideo nec est principium, siue essentiam consideraueris. nec est ipsa principium, quoniam per esse perficitur, neque rursus hoc ipsum quod dicitur esse, principium erit, quamdiu in essentia fuerit amplitudinem cohibente Sin autem hoc extra essentiam contempleris, non iam ipsum re uera esse seorsum ab essentia, sicut neque uiuere seorsum à uita, neque sapere seorsum sapientia, sed unitam potius, bonitatemque contemplare. Sub cuius amplitudine uniuersum esse comprehenditur, neque uicissim. Siquidem ultra rerum formas per quas profecto res omnes sunt, participatio quędam unitatis &bonitatis extenditur. Ipsum igitur esse habet in se unum atque bonum, uidelicet tanquam particeps unitatis atque bonitatis, neque uicissim. Denique bonum ipsum, &est aeternitas, id est, conseruatio entis, &est aeternitatis simul &entis princidium, medium, mensura, finis.