# Opera omnia 1097-2

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1097-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1097-2

DIONYSIVS. Raecipua quidem ipsius esse munere excellentioribus essentijs ille distribuit, quas etiam aeternas sacra eloquia uocant. Ipsum uerò esse omnium entium nunquam omnino deseritur. Iam uerò ipsum esse ex Deo, qui est excelsior ente creatur, il lius quoque est ipsum esse, neque uicissim. In illo rursum est ipsum esse, neque con uerso. Item esse ipsum participat illum, neque fit contrà. Ille quinetiam tanquam excelsior, quàm essentia est ipsius esse aeternitas, & principium, & mensura. Imo entis & aeternitas, omniumque principium efficax, & medium, atque finis. MARSILIVS. Qua ratione de Deo predicentur omnia pariter atque negentur, & hic & inter initia libri, & in mystica Theologia tractatur. DIONYSIVS. CAcra igitur eloquia per omne, rerum intelligentiam Dei superioris ente cognomenta multiplicant. De illo namque dicitur, & erat, & est, & erit. Item factum est, sitque, & fiet. Hęc enim omnia apud eos qui diuina, ut decet, intelligunt, Deum Ssignificant per omnem intelligentiam superessentialiter esse, & omnium quomodolibet sint, principium. Iam uerò Deus non hoc quidem est, illud uerò non est, neque hic quidem & ita est, ubi uerò & aliter minimè. Sed est simpliciter omnia, ut omnium causa, omnia rursus in se principia, omnes conclusiones & terminos rerum omnium continens, & ante habens. Et super omnia est, ut qui ante omnia praeest mirabili super essentiam ratione. Quamobrem de illo simul omnia praedicantur, neque est aliquid omnium. Omnem figuram, speciemque possidens, interim ab omni forma & pulchritu dine segregatus. Principia, mediaque, & fines rerum absolutè, praecipueque anticipans in se ipso. Omnibus essendi munus per unam supremeque simplicem causam sincerissime superlustrans. Comparatio Solis ad Deum. Deus per simplicem naturam, & per ideas efficit omnia. Est superessentiam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
