# Opera omnia 1098

Ficino, Opera omnia, MARSILLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1098
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1098

Vnde colligitur naturam ipsam solis non esse simpliciter, ut lucem solam uel calorem, sed a ut uitam quandam potius uegentalem, in qua sicut & in genitali animantis cuiusque natu ra formaliter distinctae uigent uirtutes membrorum, formarumque omnium seminales. Concluditur, Deum multò manis per unam ipsius naturam diuersissima facere, non per uarias quidem uires, quasi seminales inter se absolurè distinctas, sed per uaria potius exemplaria penes ipsum Deum per diuinam intelligentiam uoluntatemque distincta. Platonicum denique mysterium confirmatur non solum de idęis, sed etiam de bono, totam prorsus essentiam excedente. Sicut enim entia haec & eiusmodi ad hanc causam se habent, & illa rursus atque illiusmodi ad illam, ita ens uniuersum ad ipsum bonum uniuersi principium. Quemadmodum igitur hae principales causae, atque illi effectus natura inferiores, per uirtutes aliquas excedentes simplicioresque efficiunt, ut coelum per uirturem superelementalem simplicioremque elementalia ualde composita, anima per uires incorporeas corporalia, ita multoque magis ipsum bonum per superessentialem naturam atque simplicissimam ens gene rat uniuersum, longeque diuersum. DIONYSIVS. COl quidem hic noster essentias qualitatesque sensibilium quamuis permultas atque differentes, ipse tamen unus cum sit, lumenque unicum, super lustrat, reno QQuat, nutrit, seruat, perficit, distinguit, colligit, refouet, foecundat, auget, permutat, firmar, producit, excitat, uiuificat omnia. Rursusque unumquodque ex omnibus pro natura sua uuius eiusdemque Solis est particeps. Atque ipse Sol unus causas omnium ante haec uniformiter in ipso comprehendit. Multò sanè magis oportet in ipsa Solis omniumque causa prius extitisse rerum omnium exemplaria, secundum singularem superioremque essentia unitatem. Quandoquidem & producit essentias per excessum essentias eminentem. Ideae rerum in Deo atque in angelo, sed in angelo magis inter se differentes, quàm in Deo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
