# Opera omnia 11.1-4

Ficino, Opera omnia, 11.1 to 11.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/11.1

Non contemplantibus nobis quae uidentur, sed quae non uidentur, quae enim uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, ęterna sunt. Scimus enim quòd si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed aeternam in coelis. Haec ad Corinthios Timotheum uerò sic admonuit: Vigila in omnibus, & labora, opus fac Euangelistae, ministerium tuum imple, sobrius esto, ego enim iam immolor, & tempus meę resolutionis instat. Bonum certamen certaui, curium con lummaui, fidem seruaui, in posterum reposita est mihi corona iustitiae, quàm reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex, non solum autem mihi, sed omnib. qui diligunt eius aduentus. In his uerbis uaticinatus est praesens sibi imminere martyrium, quòd breui secutum est. Non possum me continere quin his adijciam, quàm certa asseueratione, quantaque maiestate in epistola ad Hebraeos aeternam filij Dei generationem, uimque cecineritur. Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis, nouissimè diebus istis loquutus est nobis in filio, quem constituit haeredem uniuersorum, per quem fecit & secula. Qui cùm sit splendor gloriae, & figura substantiae eius, portansque omnia uerbo uirtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis, tantò melior angelis effectus. quanto differentius prae illis nomen hęreditauit, & quae sequuntur. De eodem filio Dei in sequentibus dicit: Viuum est enim uerbum Dei, & efficax, & penetrabilius omni gladio ancipiti, pertingens usque ad diuisionem animae ac spiritus, compagum quoque, & medullarum, discretor cogitationum, & intentionum cordis. Non est ulla creatura inuisibilis in conspectu eius, omnia nuda & aperta sunt oculis eius, ad quod uobis est sermo. Ad Colossenses: Filius est imago Dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso condita sunt, uniuersa in coelis & in terra, uisibilia & inuisibilia, siue throni, siue dominationes, siue principatus, siue potesta tes. Omnia per ipsum, & in ipso creata sunt, & ipse est ante omnes, & omnia in ipso con stant, & ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium. primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem diuinitatis inhabitare, & per eum reconciliari omnia per ipsum pacificans, per sanguinem cruci eius, siue quae in coelis, siue quae in terris sunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
