# Opera omnia 11.7

Ficino, Opera omnia, THEOLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/11.7

Vnumquodque enim prius sit saltem secundum genus oportet quam inquinetur. Item non potest esse forma prima, si non est uera. Vnde enim mens hanc formam arguit non omnino ueram esse? nisi inde ubi ipsa cernit aliquam ueriorem, ad quam comparata haec deficit, & falsa quodammodo e se conuincitur. Vbinam mens ueram ipsam uidet formam? profectò aut extra se, aut intis eam conspicit. Si extra se prospicit: certem alicubi in natura est forma quędam uera, su perior qualitate.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
