# Opera omnia 1100-3

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1100-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1100-3

DIONYSIVS. Psa uita dat quidem primum uniuersae uitae hoc ipsum, ut sit uita, ac rurius uni cuique uitae, ut sit propriè quaelibet, quod naturaliter esse debuit. Atque super coelestibus uitis immaterialem & diuinam immutabilemque immortalitatem, sempiAternum quoque motum nusquam uergentem, uel inclinantem. Praeterea propter copiam bonitatis usque ad daemonicam uitam sua munera porrigens. Nec enim non ab alia causa prouenit. Sed ex ipsa & quod sit uita, & quod permaneat habet. Hominibus insuper uelut compositis quantum accipere licuit, uitam condonauit angelicam, atque ex cessu clementiae nos etiam illinc aduersos ad se conuertit, & reuocat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
