# Opera omnia 1102-2

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1102-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1102-2

MARSILIVS Ensus externi sensibilibus nurriuntur. Sensus internus, id est, imaginatio, imaginibus sensi bilium. Ratio humana frequenter imaginationibus alitur his enim frera de rebus humanis naturabilibusque disceptat. Nos ergo per rationem nobis propriam imaginationi, quae una cum sensibus sensibilibus nutritur, in nixi, & tractamus quotidie nostra, & diuina frequenter ag. gredi inde atque falli inde. Oportet uerò rationem inde ad intellectum conuertere, atque uirture intelligentiae propria intelligibilia iudicare. Sed munere quodam diuino intelligentiam superante, id est, unione quadam amatoria, per infusum diuinitus lumen accensa, sperare ipso Deo perfrui posse. De unitate quidem diuinitus nobis impressa, ac de accessu ad Deum per eiusmodi unitatem alibi satis in Dionysio, Theologia, Plotino. Vbi etiam quomodo naturam nostram, uel intellectualem ex uere necesse sit, diuinamque induere, item qua ratione ipsum intelligibile sit, quidem intellectuali uirture superius, quando quidem mouet eam, habeat aurem cum hac ipsa proportionem atque conniugium. ideo principium rerum nec intellectus esse, nec intelligibile possit. Propterea non intelligentia, sed alia quadam sublimiore secretissimaque ratione percipiendum. Non possumus percipere Deum humana consuetudine, uel uirtute, sed diuina. DIONYSIVS. Erum quod alibi dixi, quando more nostra quę supra nos sunt accipimus, atque ea uirtute confidimus, quae una cum sensibus aliter diuina nostris conferentes fallimur. Quippe cum diuinum illud arcanum iuxta apparentem nobis speciem persequamur. Operae pretium fuerat animaduertere, nostrum intellectum partim quidem habere intelligendi uirturem, per quam intelligibilia cernit, partim uero unionem quandam excelsiorem intelligentia. Per quam his quę super intellectum sunt, coniungitur. Eiusmodi igitur unione cognoscenda sunt diuina non humano quodam more, sed quatenus ipsi toti nos totos excedimus, nosque integros Deo dedimus. Praestat enim esse Dei, quam nostri iuris. Ita demum diuina nobis tradi poterunt, si cum ipso Deo fuerimus. Sapientia de Deo negatur atque affirmatur. Angeli diuina uirtute simul omnia contuentur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
