Latin
1102.1 to 1102.4
Ficino, Opera omnia 1102.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Post haec, esse diuersa: Tertio uerò à quo nam haec diuersa sint exquiritur. Non quidem ab ipso uerè uno, non enim comparari possunt ad ipsum uerè unum, id est ens unum uerum, postquam finximus id non esse, quinetiam nec ad unam animam facile comparari. Nisi enim fuerit intellectus unus, non erit anima quaedam una. Inde enim unio ad animam transferri debet. Comparabuntur igitur turbae quaeliber inuicem. Sed quaelibet turbae? Primo quidem umbratiles, deinde innumerabiles. Praeterea turba quaelibet erit infinite penitus infinita: Neque tam erit, quàm sic occurret imaginanti. Sed quomodo inter se different. Non ita quidem, ut turba haec sit unum aliud. Illa uerò sit aliud unum. Post. quam semel hinc ipsum unum est ablatum: Probauimus saepe alibi, multitudinem quamlibet. Si unius fuerit expers, non solum totam innumerabilem esse, sed partem etiam particulamque deinceps infinitaeperceptum, innumerabilem pariter esse futuram. Nam si nusquam unum aliquid in diuiduumque reperiatur innumerabiliter, licebit in multa partiri. Haec atque talia semel uero sublato consequenter eueniunt. Quam uerò stultum est ista concedere tam nefarium est, &unitatem adimere singulis, &ipsum unum uniuerso negare. Quaelibet praeterea turba imaginantibus momento succurret ut unum. Neque deinde se praestabit unum. Occurret ut numerus: Neque numerus inde succedet: Quippe cum desit, &unitas, &modus ipse, numero necessaria, apparebit ut minimum simul atque maximum. Vt minimum quidem in portione selecta: Vt uero maximum atque quàm plurimum in portiunculis illine emergentibus, imo subito confluentibus. Videbunturtur bae quaedam quibusdam turbis aequales, siquidem turba quaeliber tum minor, tum maior appareat. Et interea forsan aequalis. Nec ulla tamen erit aequalitas, si desit unitas ęqualitatis origo. Dum plu res occurrunt, accerui uidebitur alter extra terminos alterius esse, &ambo inuicem esse confines nullus tamen intus terminos mediumue habebit, quicquid enim acceperis ut principium, cum sit perpetuo multiplex, in principium aliud resoluetur, similiter in finem semper alium. Quicquid obuium erit ut finis, quod uerò aeque distans, inter haec medium cogitatur, cum perpetuo sit in plurima diuisibile semper erit in medium aliud referendum. Quicquid imaginatione diuiseris ubi unum indiuiduumque defuerit, succurret ibi semper iterum diuidendum, &primo quidem apparebit unum, mox autem &infinitum.