# Opera omnia 1102.5-9

Ficino, Opera omnia, 1102.5 to 1102.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1102.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1102.5

Eadem igitur ut unum & ut multa, item ut finita iterumque infinita imaginantibus uel quomodolibet sentientibus apparebunt, atque dum summatim turbae occurrent ut unum, in hoc uno similes, uel eaedem apparebunt: Dum uerò succurrent ut uarietate plenae dissimiles uidebuntur. & inuicem contiguae turbae, nec erunt alicubi certa contiguitate confines, siquidem quae in eis uidentur extrema, semper ultra resoluuntur in aliud, itaque uidebuntur etiam fore seorsum, apparebunt moueri etiam atque non moueri: Moueri quidem, quia semper de alio imaginando pertransitur in aliud: Iterum non moueri, siquidem infinito non pater locus alius in quem transeat: Putabis eiusmodi turbas oriri atque perire dum uideris adeo diuisibiles atque dispersas, suspicaberis interim sempiternas, dum in ipso infinito, neque principium inueneris, neque finem, & uirtutem iudicaueris infinitam. In haec itaque similiaque paradoxa imò deliramenta praecipitabere, si quo pacto unum ex uniuerso deieceris. Cap. Nonae suppositionis intentio. Ona tandem suppositio docet, si nullo modo in rebus, & in uniuerso sit ens unum, non modo intellectum è medio tolli, sed etiam animam, quae partim in entibus computatur. Et hac sublata, non solum sensibilia cuncta disperdi, uerum etiam umbratilia, & sensus imaginationesque perire, neque semper fore illam umbratilium multitudinem, postquam defuerit unum Neque materiam ipsam nudam, quae seorsum à formis subsistere nemultitudini necessarium: quit, nec apparere, praeterea quicquam, uel ut multa, uel ut unum, non quidem apparere. Neque enim est apparitura res ulla, nec imaginatio super est, uel sensus cui apparere quomodolibet quicquam possit, atque si qua fingatur imaginatio super fore, quàm in capite superiore sub intelligentię nomine Parmenides occuluisse uidetur, non poterit illa ritè perseueranterque imaginari multitudinem siue uno, ubi uerò nos cogitari multitudinem siue uno licere diximus, licentius & ipsi finxisse uidemurilmò uerò quod nullo modo est. & nullo modo unum, neque cogitari potest, neque fingi: Nam quicquid & quomodocunque finxeris, ipsum saltem figmentum penes se conceptum, est aliquid ens & unum: Et ipse ad hoc effingendum alicunde motus ab ente quopiam atque uno, atque ipse ens & unum: Posthaec eiusmodi affert totius libri conclusionem. Si ipsum simpliciter unum, à quo est ens unum. ex quo tandem est ubique quodlibet unum, ex uniuerso tol latur, nihil penitus usquam erit. Huic autem uniuersae conclusioni subnectuntur & aliae per uniuersum dialogum enarratae, partim quidem utrinque per opposita uera secundum significa.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
