# Opera omnia 1103-2

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-2

MARSILIVS. Deo proprius est discursus aliquis animabus, ut plerique Platonicorum coelestes animas discurrere circam rerum formas considerandas existimauerint. Quae tamen quantum diuiAnae mentis participes sunt, multa per unam speciem contuentur, plurima in unam congregant notionem. Circulos agunt à principijs rerum ad fines per media, uicissimque ab effectibus ad superiores supernosque procedentes. Similis est animae quoque humanae condirio. Sapien tiae diuinae munus non solum hucusque procedit, uidelicet, ut Plotinus ait, usque ad imaginationem atque sensum. quasi quandam intelligentiae ipsius imaginem. Quomodo in daemonibus miscens uoluntas cognitionem, sequens ab appetitu naturali cognitionem praecedente, dissentiat, ipse considera. Sapientiae diuinae munus usque ad rationem, ac sensum daemonemque procedit. DIONYSIVS. Nimae quoque facultatem rationalem per diuinam sapientiam habent, rerum ueritatem circulari quodam discursu quęrentes. Atque in eo quidem unitis mentibus illis inferiores, quod partibili uariaque conditione speculando proce AAdunt. In eo uerò quod multa in unum colligunt, intelligentias angelicas, quam tum animabus conuenit; assequuntur. Si quis praeterea sensus etiam ipsos esse uestigium aliquod sapientiae dixerit, non aberrabit. Daemonica quoque mens, qua ratione mens est, ex illa dependent. Quatenus uerò inens est, quodammodo demens, neque sciens, uideli cet, neque uolens, ex ipso quod naturaliter appetit perfrui, propriè utique defectionem quandam à sapientia nominare decet. Negationes in Deo non defectum significant, sed excessum. MARSILIVS. VLotinus cum Deo intellectuales actiones sensualesque negauisset, tanquam diuina dignitaVte inferiores dubitauit ac consequenter intelligibilia sensibiliaque, Deum fortè laterent. Respondetur & hic, & ibi, haec omnia esse Deo certa, modo quodam sensum & intelligentiam ex cedente. Quemadmodum rationi perfectae nota sunt eadem, quae & oculo per modum superior rem quàm per uisum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
