Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 1103-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. Assentior ô Parmenides &c.] Nisi ponantur ideae rerùm naturalium separatae ab his, atque aeternae, non habebimus obiecta firma ad quę dirigamus intelligentiam. disserendi ars legitima, phi losophiaque uera peribit, uerum tamen absque dialecticis instrumentis nec ideas assequi, nec dubitationes circa illas soluere possumus. Inductio ad Dialecticam. Cap. Quis exercitationis &c. )Probat Parmenides opinionem Socratis, scilicet mentemà sensibilibus ad intelligibilia ideasque conuertendam, sed monet logicam dialecticamque facultatem ante par ticipiendam Quae quidem in hoc uersatur summopere, ut supponas aliquid esse iterumque non esse; atque pensites quid utrinque sequatur. tam ad id quod suppolueris, quàm ad alia. Qualis circa dialecticam exercitatio. Cap. Arduum inquit &c) Arduum grauissimumque studium est dialectica, &si leuis quidam ludus turbae uidetur. Non decet ergo uirum grauem id uulgo tractare, neque temerè hoconus à quouis suscipiendum.