# Opera omnia 1104-3

Ficino, Opera omnia, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1104-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1104-3

Itaque Parmenides post dissimulationes id cautissimè suscipit mox dialectica forma tractaturus, siue ipsum unum sit, siue non sit, quid utrinque contingat, ipsum uerò unum intelligi uult, praecipuè primum uniuersi principium Suppositio prima. Ipsum unum est infinitum, deinceps omnia de uno negantur, quaerit, si ipsum unum quod cogitantur superius ente existat, quid sibi competat ad se ipsum atque ad alia? Cap. XII. Agè igitur &c.] Si ipsum unum quod ente superius, & uniuersis principium cogitatur existat certè nec multitudinem in se ulsam habet, neque partes, neque terminos. Igitur infinitum, & absque figura. XIII. Nusquam est, neque mouetur, neque stat. Cap. Quin etiam &c.J. Ex superioribus sequitur ut ipsum unum nusquam sit. Quia nec in alio, neque in se esse potest, sequitur etiam, ut neque moueri possit, neque stare, neque enim, uel alterari, uel loco mutari potest, siue in rectum, siue in orbem. Denique cum nec in se, nec in alio maneat, nusquam stare dicitur XIIII. Cap. Diν Non est alterum uel idem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
