Latin
Cap. XVII
Ficino, Opera omnia 1104-6
Unproofread scanNot analysed yet
inuicem altera per ipsam alteritatem ab utrisque differentem, est igitur ibi binarius atque ternarius omnis differentia numeralis, ac numerus uniuersis. XX. Cap. Est infinita multitudo. Item si numerus &c] In uno ente est multitudo infinita, id est uniuersa, &per cogitationem replicabilis insinitè, &quatenus ibi per intelligibilem numerum multiplicatur essentia, eatenus multiplicatur &unum, ubique enim illic unum est essentia coniugatum, &utrumque propagatiua propagabilique uirtute pariter distribuitur, unde uires illic uariae multiformesque consurgunt. XXI. Cap. Est finitum &c Quinetiam ex eo &c] Vnum ens non modo infinitum est, sed &finitum, habetque principium &medium finemque atque figuram, &in se ipso atque in alio. XXII. Cap. Stat &mouetur &c. Et cum, talis &c.] Vnum ens quia in seipso est, stare dicitur, quia in alio est, dicitur, &moueri, &propter illa quae suprà dicta sunt, est idem &alterum sibimet atque caeteris, rationes uerò singulo rum quaere in commentarijs in Parmenidem nostris. XXXIII. Cap. Idem alterum simile dißimile, Nunquid simile &c.] Vnum ens, quia est idem &alterum sibi &alijs, propter utrunque est etiam sibimet &alijs simile atque dissimile. XXIIII. Cap. Tangit non tangit. Considera praeterea &cJ Vnum ens quoniam est in se, &in alijs, id eò se tangere diciturque atque alia, rursusque non tangere.