# Opera omnia 1104-6

Ficino, Opera omnia, Cap. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1104-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1104-6

inuicem altera per ipsam alteritatem ab utrisque differentem, est igitur ibi binarius atque ternarius omnis differentia numeralis, ac numerus uniuersis. XX. Cap. Est infinita multitudo. Item si numerus &c] In uno ente est multitudo infinita, id est uniuersa, & per cogitationem replicabilis insinitè, & quatenus ibi per intelligibilem numerum multiplicatur essentia, eatenus multiplicatur & unum, ubique enim illic unum est essentia coniugatum, & utrumque propagatiua propagabilique uirtute pariter distribuitur, unde uires illic uariae multiformesque consurgunt. XXI. Cap. Est finitum &c Quinetiam ex eo &c] Vnum ens non modo infinitum est, sed & finitum, habetque principium & medium finemque atque figuram, & in se ipso atque in alio. XXII. Cap. Stat & mouetur &c. Et cum, talis &c.] Vnum ens quia in seipso est, stare dicitur, quia in alio est, dicitur, & moueri, & propter illa quae suprà dicta sunt, est idem & alterum sibimet atque caeteris, rationes uerò singulo rum quaere in commentarijs in Parmenidem nostris. XXXIII. Cap. Idem alterum simile dißimile, Nunquid simile &c.] Vnum ens, quia est idem & alterum sibi & alijs, propter utrunque est etiam sibimet & alijs simile atque dissimile. XXIIII. Cap. Tangit non tangit. Considera praeterea &cJ Vnum ens quoniam est in se, & in alijs, id eò se tangere diciturque atque alia, rursusque non tangere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
