Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1105-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. luinam igitur sapientiam se ipsam cognoscens, cuncta cognoscit. Materialia quidem immaterialiter, impartibiliter partibilia. Vnicem multa intuitu uidelicet uno cuncta cognoscens atque producens. Nempe si per unam causam Deus essentiam omnibus impertit, per eandem quoque causam unicam scit insuper omnia, quippe cum ex ipso sint, &in ipso ante subsistant. Neque igitur ex rebus rerum accipiet notionem, sed ipse singulis id praestabit ut &se, &alia nonicant. Deus igitur non aliam quidem sui, aliam uerò aliorum scientiam habet. Ipsa namque omnium causa secernens, quonam pacto cogitari potest, quae ab ipsa sunt quorummue ipsa causa est, ignora. re, hac igitur ratione Deus cuncta cognoscit. Non quidem ulla rerum, sed ipsa sui ipsius scientia noscens. Iam uerò &angelos sacra eloquia tradunt terrena cognoscere, non quia per sensus sensibilia discant, sed quoniam per propriam intellectus sui quodammodo iam diuini uirtutem naturamque contemplentur. Nihil notius quàm Deum esse, nihil ignotius quàm quid sit Deus. MARSILIVS. Eum quidem esse quomodo se habeat ad creata, &uicissim haec ad illum, ex ordine rerum gradatim inuestigamus Quod uerò sit, nusquam indagare literis. Verè autem ubique negamus, dicentes, neque hoc, neque illud est Deus. Verò interim affirmamus, &hoc, &illud est ex Deo, &quodammodo refert Deum. Affirmationes &negationes in Deo partim uerae, partim falsae. DIONYSIVS. INter haec quaerendum est, quomodo nos cognoscamus Deum, cum neque intelligibilis sit, neque sensibilis, neque omnino aliquid existentium. Fortè uerò id re uera dicemus, nos Deum non ex ipsius natura cognoscere, hoc enim est ignotum. Omnemque rationem intelligentiamque excedit. Sed ex ipsa rerum omnium ordinatissima dispositione, ut ab ipso producta, &imagines quasdam similitudinemque diuinorum ipsum exemplarium pręferente ad illud quidem omnia supereminet, uia ordineque pro uiribus nos ascendere, dum uidelicet omnia de illo negamus, singulaque transcendimus, causam duntaxat om nium asserentes. quamobrem &in omnibus Deus agnoscitur, seorsumque ab omnibus &per cognitionem, &per ignorationem Deus ipse percipitur, atque est ipsius intelligen tia, ratio, scientia, tactus, sensus, opinio, imaginatio, nomen, cęteraque omnia. Rursus, nec intelligitur, neque dicitur, nec nominatur, nec est aliquid eorum, quae sunt, neque appraehenditur in aliquo existentium. Item in omnibus omnia est, &in nullo nullum. Praete. rea ex omnibus cognoscitur ab omnibus, &ex nullo nulli. Quomodo cognoscimus Deum melius negando, quàm affirmando. Item felicius consequimur amando, quam indugando.