# Opera omnia 1106-2

Ficino, Opera omnia, NYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1106-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1106-2

NYSIVS. DIO Atio uerò Deus à sacris eloquijs nominatur, non solum quia rationis & men tis, sapientiaeque author est, sed etiam quia causas omnium uniformiter in se anticipat, & quoniam persingula discurrendo dispensat usque ad omnium finem, ut sacra tradunt eloquia, atque pręterea quoniam diuina ratio super omnem simplicitatem se protendit. Et ab omnibus secundum super essentiale munus eminenter ab soluitur. Haec utique ratio est simplex uereque existens ueritas. Circa quam ut puram, & nusquam aberrantem uniuersorum cognitionem fides diuina consistit, stabile credentium firmamentum, qua quidem hos in ueritate collocat, atque in ipsis collocat ueritatem identitate qua dam, nunquam dissuasibili simplicem ueritatis cognitionem habentibus, qui iam crediderunt. Cognitio ueritatis coniungit. Ignorantia uerò disiungit, Sola diuina fides firma. MARSILIV COgnitio quidem coniungit, ignoratio uerò defiungit. Vtraque modis tribus. Nempe si tres uiri ueram de re aliqua naturam recta ratione cognoscant, cum illa sit una, similiter in uCno quodam tres conueniunt. Deinde unusquisque trium ea de re consentit ipse secum. Pręterea rem ipsam ita cognitam semper firmissimam tenent. Contrà uerò si tres alij circa id ueritatem non assequantur, in tres falsas opiniones facilè disiunguntur. Rursus eorum quilibet seiungitur a se ipso, item exhabitu quisque suo, uel sententia facilè deturbatur. Si humana ratio circa rerum scientiam tantam unionem, stabilitatemque nobis affert, multò maiorem fides circa diuina ex alto nobis infusa, hinc fit ut Philosophi quidem etiam scientes, humano saltem ingenio diffidere compellantur, neque sententiam semper actione confirment. Viri autem afflati diuinitus fiducia testificentur & opere. Quantum denique Plato noster Dionysio nostro placuerit, declarat aurea de ac nimo diuinitus inspirato sententia, & à Platone in Phoedro probata, & hic à Dionysio confirmata.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
