Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1106-3
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Roinde si cognitio cognoscentes inuicem, cognitaque coniungit, ignorantia ueOrò permutat semper, ignorantemque à se ipso seiungit, nimirum cum, qui in ueritate credit, ut sacer tradit sermo, nihil ab ipso uerę fidei firmamento, uel causa dimouet. In qua sanè constantiam immobilis, inmutabilisque identitatis habebit. Qui enim ueritati coniunctus est, quàm bene se habeat profectò nouit, etiam si multi eum corripiant uelut amentem. Latet enim eos, ut par est, hunc ipsum ex er rore iam erutum, per intemeratam fidem excedere, ueritati coniunctum.