# Opera omnia 1107

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1107

Ipse uerò re uera seipsum nouit, non, ut ferunt illi, furentem, sed ab instabili omnifariamque uariabili errore semotum, propter ipsam ueritatem simplicem, semperque secundum eadem & eodem modo sese habentem, hac itaque ratione diuinae sapientiae nostrae praecipui duces pro ueritate quotidie mortem obeunt, testificantes, ut decet, omni sermone, simul & opere, pro singulari Christianorum ueritatis cognitione, hanc uidelicet esse omnium scientiarum simplicissimam atque diuinissimam. Imò hanc esse solam ueram, unicamque hanc simplicem diuinorum cognitionem. Quomodo Deus potentia, uel uirtus cognominatur. MARSILIVS. Vod Graeci δυνόμιν uocant, propriè potentiam interpretamur, & potestatem. Tametsi uirtutem pro potentia usus iam communis usurpauisse uidetur. Deum igitur potentis am, uel uirtutis religionis antistites nominant, non quia Deus proprid per formam sit illa uirtus, quae in effectum prodit. & in definitionem excogitationemue peruenit. Sed quoniam omnem potentiam eminenter anticipat, & unicuique potentias semper infatigabiliter ubique distribuit, atque quod ipsa potentia uniuersalis simul, & particularis esse possit existatque potentia, Deus efficit. DIONYSIVS. Erum quoniam diuinam ueritatem, ipsamque supra modum sapientię sapientiam, Theologi etiam ut potentiam & iustitiam, salutemque & redemptionem appel lant, agè ista quoque cognomenta pro uiribus explicemus. Summam quidem dei tatem omni potentia quomodolibet uel sit, uel cogitetur eminentissime superio rem esse, neminem reor, qui in diuinis literis uersatus fuerit, ignorare. Pluribus enim lo cis Theologia diuinae potentiae dominationem potestatum quoque supercęlestium palam assignat. Quo igitur pacto illam Theologi celebrant ut potentiam, quae uniuersa poten tia est eminentior? Aut qua ratione in ipsa hoc ipsum potentiae uirtutisue nomen acci pimus. Dicamus igitur Deum esse potentiam. Quoniam omnem in se ipso potentiam anticipat & comprehendit, omnisque uirtutis est causa omniaque per uirtutem nunsquam inclinantem in circumscriptamque producit, causaque est ut ipsa uirtus siue uniuersalis, siue particularis existat. Quomodo Dei uirtus dicitur infinita.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
