# Opera omnia 111.1-4

Ficino, Opera omnia, 111.1 to 111.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/111.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/111.1

Siquidem agentia omnia quaecunque per aliud agunt, ducunturque ad operandum, reducenda sunt ad agens primum, quod ita per se agat, ut seipsum ad agendum ducat, ego ut in actionem suam penitus se conuertat, ergo ut intelligat, uelitque operari, aut non operari, rursusque ita uel aliter operari. Quę autem hoc modo proficiscuntur à Deo, nullus ignorat electione libera, proficisci. Nullus tamen sapiens inescit electionem in Deo ab essentia non differre. Verùm ne putet forte aliquis diuinam uoluntatem si ad creata respexerit, singu lis uim inferre, meminisse oportet uoluntatem Dei malè uniuersi bonum, quàm apparens alicuius particulae commodum. Nam in illo bono expressior fulget diuinę bonita tis imago, bonumque illud in ordine quodam uidetur consistere. Exactus autem ordo requirit ut omnes rerum gradus in uniuerso contineantur, ita ut quaedam sint causae stabiles, quędam mobiles, & illae quae mobiles sunt, effectus producant insuper magis uagos, & quo dam uariabili modo. Nam effectus proximarum causarum modum potius, quam remota rum imitari uidetur. Deus autem non modo res ipsas uult esse, uerùm etiam essendi modos qui ad eas per consequentiam requiruntur. Cum uerò rebus quibusdam secundum na turae suae modum conueniant, ut sint quodammodo contingentes, Deus eligit aliquid (ut Theologi quidam inquiunt, quodammodo secundum contingentiam euenire. Nihil tamen ita praeuaricatur, uel ordinem uniuersi perturbet, uel ordinatoris effugiat praeuidentiam. Deus amat, & prouidet. Cap. XIII. CDeus sibi ipse placet, si amat seipsum, profectò imagines suas & sua diligit opera. Diligit faber opera sua, quae ex materia fecit externa. Amat multò magis filium genitor, quem ex materia intrinseca generauit, quamuis eam prius acceperit (dum commederet) aliunde. Amat Deus ardentius sua quęlibet opera, cum non acceperit aliunde materiam sed ipse idem materiam creauerit, qui & formauit, quo fit ui & solus, & totius operis causa fuerit. Si Deus usque adeò amat opera sua, bona illis uult, quod uerò uult consequitur. Igitur bene illa disponit, & summa sua bonitate disponit, quam optime. Sicut enim foecunditas procliuitasque ad agendum agentibus omnib. ab agentis primi foecunditate ingenita est, sic diligentia in custodiends operib. inserta est singulis à diligentia prima agentis primi, omnium tanquam filiorum procuratoris.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
