# Opera omnia 111.5-8

Ficino, Opera omnia, 111.5 to 111.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/111.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/111.5

In quo quanto maior foecun di tas est quam in cęteris, tanto & diligentior prouidentia. Rursus Deus sui gratia facit cun cta, quia si ad alium finem praeter seipsum ageret, ab illo fine penderet actio Dei, ergo & ab eodem agendi uoluntas, ab eodem quoque Deus, cum idem fit Deus, Deique uoluntas. Si ad sui finem facit omnia, atque ipse summum est bonum, ad bonum (ut Plato uult in Timaeo) cuncta disponit, ita ut singula pro natura sua diuinam capiant bonitatem. Praeterea cum omnia bonum appetant, bonique appetitio bona sit, & ideo ab ipso sit primo bono, unde sunt bona omnia, sequitur ut a diuina bonitate illecta, diuinam appetant bonitatem. Quis igitur negauerit Deum res gubernare, cum eas ad bonum dirigant finem? Elemen ta memoraque mundi, contraria sua inter se natura formae uirtutisue pugnantia, quo pacto coirent in unum, ac manerent tam diu inuicem compulata, mutuarentque sibi uicissim naturas motusque, & mutuarentur, nisi ab aliqua excellentiori uirtute connecterentur? Porrò si mundi gubernatio his membris eius inter se contrarijs relinquatur, hęc ponderib. librata suis locisque disiuncta, inuicem non miscebuntur. Ac si misceantur, nihil aliud agent quàm calida, frigida, sicca. humida, arida, uel densa, & reliqua generis eiusdem. Ordi nem uerò formarum, figurarum. reuolutionum nullum constituent. Siquidem & in artibus huiusmodi ordinem non materia facit, non instrumenta, sed sola artifiris cogitatio. Et si coelum quodammodo elementa regit, non tamen ita regit quin ipsum aliunde regatur. Tanta enim in ipso diuersitas formarum, uirtutum, motionum, non ab ipsis coeli corporibus suapte natura diuersis mobilibusque, sed à uirtute quadam superiore per se una pror sus & stabili, in ordinem unum stabilemque dirigitur. Denique naturale agens, siue elementale, siue coeleste, tum quia mobile est, ideoque egenum imperfectumque. semper aliunde dependet, tum qui necessitate naturę, seque toto agit quicquid agit, ideò mensuram modumque agendi per certos gradus certò fini conuenientem à rectore quodam superno sortitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
