Latin
111.9
Ficino, Opera omnia 111.9
Unproofread scanNot analysed yet
Calidum enim siue secundum formam, siue secundum uirtutem, simpliciter ubique &omnino dissoluit, frigidum uerò condensat. Quod igitur tam illud utiliter conuenienterque dissoluat, quàm hoc simili ratione condenset, idque continuè &ordinatissimè faciant, non à natura limplici, non à casu, sed à causa superna suscipiunt. Et quia sphaerę continuo motu continuè à pręsenti habitu digredientes, in seipsis non quiescunt: ideò &sunt, &mo uentur ab alio, penes quem sit finis, cuius gratia mouentur &agunt, siquidem finis, mo tiones ad finem, intentione quadam necessariò antecedit.