# Opera omnia 111.9

Ficino, Opera omnia, 111.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/111.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/111.9

Calidum enim siue secundum formam, siue secundum uirtutem, simpliciter ubique & omnino dissoluit, frigidum uerò condensat. Quod igitur tam illud utiliter conuenienterque dissoluat, quàm hoc simili ratione condenset, idque continuè & ordinatissimè faciant, non à natura limplici, non à casu, sed à causa superna suscipiunt. Et quia sphaerę continuo motu continuè à pręsenti habitu digredientes, in seipsis non quiescunt: ideò & sunt, & mo uentur ab alio, penes quem sit finis, cuius gratia mouentur & agunt, siquidem finis, mo tiones ad finem, intentione quadam necessariò antecedit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
