# Opera omnia 1110-2

Ficino, Opera omnia, DIONYSIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1110-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1110-2

DIONYSIV Aec si rectè dicimus, quicumque diuinam iustitiam incusant, inscij suam iniusii proculdubio damnant. Aiunt enim immortalitatem mortalib. adesse debet edinperfectis perfectionem, reb. naturaliter ab alio mobilibus, sui ipsorum mouendi potentiam, mutabilibus identitatem, debilib. uim adultam. Item quae temporalia sunt, esse sempiterna debere, quae natura mouentur, penitus immobilia, temporaneas uoluptates, aeternas, & omnino attribuunt alijs, quę sunt aliorum. Cum alioquin considerandum sit, diuinam iustitiam ex hoc maximè, ueramque esse iustitiam, quod omnibus quae sua sunt prodigni tate cuiusque tribuit, singulorumque naturam in ordine proprio suaque facultate conseruat. MARSILIVS. Duina iustitia permittit pios terrenis expoliari atque conteri, ne terrenis oblectamentis à diuino rumamore flectantur. DIONYSIVS. T uerò dixerit quispiam non esse iustitiae permittere uiros sanctos ab improbis sine praesidio conteri. Huic igitur respondendum est, eos qui appellantur lancti, si terrena diligunt, quibus homines terreni student, à diuino amore penitûs exA Ecidisse. Nescio quo pacto sancti appellari debeant, qui re uera amabilia diuinaque iniurijs afficiunt, quatenus his illa quae neque amanda suntr, neque digna studio indignè conparat. Sin autem quę uerè sunt amant, gratulari oportet eos, qui aliqua cupiunt quando po tiuntur optatis. Nonne tunc magis uiriutib. propinquant angelicis, quando diuinorum de siderio, pro uirib. ab omni boni terrenorum affectione discedunt. Iam uerò ad hoc admodum uiriliter exercentur dum angustias honesti gratia tollerant. Quamobrem hoc dictu uerius, liaec potius esse diuirae iustitiae proprium, nequaquam mulcere atque eneruare uirilem opti morum quorumque animum largitionib. terrenorum. Neque siquis id tentet efficere eos absque auxilio linquere, sed illos in statu potius honesto & inflexibili solidare, eisque cum sint tales, secundum merita reddere. Quomodo dinina iustitia sit salus omnium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
