# Opera omnia 1110-3

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1110-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1110-3

MARSILIVS. Vo dicta sunt iustitiae propria primum, ut unusquisque, imò & res unaquaeque, id quod suum est & quod sibi conuenit, reneat, exequatur Secundum, ut non usurpet sibi, quod à se alienum est, & proprium aliorum. Quamobrem diuina iust. tia ita res instituit, ita prouidit, ut omnia natu raliter recteque disposira, duo haec pro uiribus obseruarent. Quatenus autem in haec obseruant, vatenus & ipsa seruantur. Propterea diuina iustitia insuper omnium conseruatio salusque nominatur. Sal ua enim illa permanent, quae à proprio habitu & ordine non discedunt, neque alienis praesertim dererioribus commiscentur Quae semper id agunt, salua sunt & semper, ut coelestia motoresque coelorum septem elementorum sphaerę, primaque materia, rationaliumque substantiae animarum, substantias ea rum dico, non actiones atque uitas, quae aliter atque aliter commutantur. Quae uerò ad tempus id obser uant. & conseruantur saluaue sunt ad tempus DIONYSIVS. TAec igitur diuina iustitia, salus quoque omnium praedicatur, propriam cuiusque segrega Itamque ab alienis essentiam & ordinem seruans atque cussodiens, causaque pure existens, us actionem propriam quaelibet prosequantur. Si quis praeterea salutem laudet, quatenus à deterioribus singula eripit conseruando, hunc ipsi laudatorem uniuersae salutis li benter recipiemus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
